Neque dici neque scribi potest, quam mirifice me tuae [litterae](421) delectarunt, quas ad me 16 Ianuarii praeteriti dedisti, easque primas in fasciculo inter [multas amicorum alias](419 420 422 3818 4225) inventas et legi primum avidissime, atque iterum, priusquam alias attingerem, relegi non sine singulari gaudio. Gratum mihi fuit plurimum, quod etiam antea mihi de te persuaseram, tantum te a nostri temporis abhorrere caeremoniis, quae revera praeter se ipsas nihil in se habent aliud, quamvis tanti a vulgo aestimentur, quod sicut est incertum, ita in diversa studia scinditur. Tu velim, mi Valdesi, sic existimes tibique de me polliceare te mihi multo esse cariorem, quam tibi umquam istiusmodi caeremoniis demonstraverim. Quarum, quantum sim studiosus aut negligens cultor, non est tibi incognitum.
Historiam Lalemanti accepi libens. Exclamare libet:
o tempora, o mores!
Apud tantum orbis principem, ubi aequitas summa esse debet, inveniuntur, qui homini adeo de omnibus malemerito patrocinentur, sed
dignum patella operculum
. Vereor, ne eiusdem sint farinae, licet scribas, non quod ei bene velint, sed quod quemvis sua trahit factio. Admisissem bonum virum in hunc cum Turino et Zotico triumviratum, sed anteit et longe suis artibus excellit utrumque. Si tamen Ronquiglus praetor bovem Perilli Atheniensis adhibuisset, cum ab eo, quae cum Gallis habuisset, exquirebat, eboasset quippiam magis, quam fecit, licet in hoc uno crimine falsi, quod fatetur, satis videatur approbare reliqua.
Cor perditorum hominum, qui talibus technis solent imponere, latebras habet infinitas
Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam
, unde difficulter uno actu aliquid ab eis extorqueri potest. Qui enim animum induxerunt, ut a fide deficerent, in omnem etiam eventum animum desponderunt. Si evaserit, ut fieri potest, quandoquidem non deerunt, qui se religiosos iactant, quo nimium fortassis pio principi imponant,
erit novissimus error peior priori
. Ceterum, cum meum non est in his consulere neque ad me spectat, receptui cano, vos videritis.
Quod tibi et amicis epigramma placuit, non potuit mihi non placere, cum mihipsi nihil gratius facere possim, quam ut tibi gratificer. Mitto itaque, si aliquando futurum est, et [epicedium et epitaphiumsee enclosure](161), non quo hominem traducam, quod nulli mortalium velim facere iamque etiam abunde hoc illius vitiis effectum est, sed quo tibi et amicis, qui soletis meas esse aliquid putare nugas, morem geram.
Pasquillum et alia, cum Hispania mihi relinquenda est, accipies, sunt enim adhuc in massa, nondum satis incudere experta. Dialogum tuum mihi velim mitti. Hic rumor est almirantum, ut vocant, eius esse auctorem. Illa etiam, quae Latine de hoc certamine seu monomachia iam paene oblitterata conscripsisti, ob veritatem historiae et actum illum ultimum cum fetiali caesaris in Gallia habitum mihi da cumprimis. Non possum satis mirari, cur typis non excudantur, cum vernacula vestra adeo omnia ad longum sunt
imexpressa,
neque scio, cur caesar haec videre debeat aut possit, nisi vestro Osmensi interprete, scilicet hoc superis labor est. Audivi hic de eo fabulam publicam, prius tamen mihi ignotam, quomodo, dum ordinis sui esset, ut vocant, generalis, habuisset hic in deliciis quandam donnam Mariam de la Torre, quae cohabitabat prope monasterium Sancti Pauli eiusdem erroris – lapsus sum – ordinis volui dicere credebaturque hic ab omnibus passim indigenis mulier singularis sanctimoniae, adeo etiam, quod plerique fimbrias vestium eius exosculari fuerint soliti et quod suavis quaedam fragrantia atque insolita in cubili eius, cum moreretur, fuisset exorta, et campanae coenobii per se nullo movente insonuissent, etiam nescio quae signa visa. Tandem post mortem subinde compertum peperisse sanctam hanc feminam sancto patri duos filios, qui octo ab hinc leucis usque in hodiernum in quodam oppidulo nutriuntur. Qua in re illum non vitupero, immo plurimum collaudo, nam, ut Aristotelicis verbis utar,
optimum in natura est generare sibi simile
Praeterea, perfectum est quod potest sibi simile facere, ut dicit Philosophus in IV Meteor.
. Hinc non obscure liquet, quod non abs re bene voluit consanguineae suae, quam adeo sollemniter ac tanta cum pompa in Burgos marito locavit. Haec in tuam notitiam non ideo perduxi, ut omnes a me emanata scirent, sunt etenim ista hic non occulta, sed si hucusque nesciveris, ut cognoscas, quantum ea aliquando Pasquillo nostro placebunt.
Dominum nostrum communem cancellarium rediisse gratum mihi est, multo tamen mihi esset gratius eum convaluisse. Id quantum velim, non possum exprimere. [Scribo](6838) ei laconice, tu hoc, quod forsan longius a me scribi voluisses, tua coram commendatione compleas et ei meo nomine multam salutem precare.
Vide, quantum hominem alias non ambitiosum tuis scriptis in novam ambitionem induxeris cum testimonio dignitatis, quod mihi a caesare misisti amplissimum. Pro quo non possum enumerare, quantum tibi debeam. Et, cum scribas inter caecos esse quandoque caecutiendum, movisti me, ut exemplum privilegii remitterem, quod, si ad eum modum novum potest conscribi, ut ego annotavi, praesertim ut ista dignitas magis ex Hispania, quam ex imperio videatur provenisse, multum desiderio meo satisfacies, quandoquidem memini apud nos equites auratos in Hispania factos in magna aestimatione fuisse. Tu haec et reliqua, quae adieci de natalibus meis, ut fieri possunt, dispone. Quam malus sim privilegista, ex additionibus meis intelliges. Extendantur et contrahantur, ut stilo vestro commodius videbitur, et cum mittere volueris, dabis hoc in manus Velserorum, quibus scribo, ut omnia impendant, quae taxam vestram concernunt. Per illos etiam et per Fuccaros tuto ad me litteras dare semper poteris in Sarmatiam, dummodo Georgio Hegel civi Cracoviensi, qui ibidem factor est Fuccarorum, inscribantur, per eam viam vicissim a me litteras habiturus quam plurimas.
Velim etiam, si fieri posset, ut aliae litterae remissoriales a caesare ad regem meum fierent, quae se ad eas referrent, quas mihi in Madril dedisti propter tempus profectionis meae a curia, nam post illas tribus mensibus vobiscum sum commoratus, quodque datum scriberetur decima septima Decembris, quo die Toletum exivi. Hoc si effeceris et istiusmodi litteras cum exemplis ad me cum primis transmiseris, multum rebus meis commodabis et me tibi non vulgariter reddes devinctiorem.
Familiaris meus, quem misi septima Ianuarii Baionam pro salvo conductu, nondum rediit. Haec me mora male habet neque scio, quid suspicari debeam. Ego tamen hinc non abibo, donec ad istas mihi non responderis, alias me in Quadraqesimae initio ad loca piscibus aptiora conferrem. Proinde te rogo, quam primum poteris, me hinc expedi. Velseri suis impensis, quaecumque illis ad me dabis, evestigio trasmittent.
Scripsi tibi in [novissimis](6775), quomodo hic repuerasco. Aliud praeter litteras non est, quod me delectet. Accedit etiam, quod qualibet Dominica audio concionem vere piam et Christianam fratris benedictini Alphonsi de Viruues. Hominem non novi, nisi ex suggestu, quod si tibi aliqua cum eo intercedit consuetudo, fac me etiam illius participem.
Nova hic non habemus alia, quam vos cum caesare ituros non versus Italiam, sed Aphricam, iamque distributores hospitiorum praemissos Granatam. Scriptum est mihi etiam superiori die ex curia episcopum Hispalensem cepisse monachum quendam praegnantem, quem ferunt esse istius capituli, omnis utriusque sexus, seu hermaphroditumhermophroditum, quod, si Pasquillo gratum facere volueris, id quod in hac fabula compertum habes, perscribe, et quid de Lalemanto sperandum, aliaque, quae in novis apud vos sunt et quorsum tenditis, non omitte. Dominum Ioannem Bartholomaeum et Hieronimum a Gattinaria cum Antonio Longo et fratre tuo Iacobo cum toto amicorum nostrorum collegio meo nomine plurima salute imparti, item et dominum Marlianum, cui dices, eum hic esse plurimum gentibus suis desideratum, utque fidem meam redimat, quam pro eo dedi, ne fiat necesse monomachiam cum eo ingredi, nam hic, quae pro eo pollicitus sum, a me postulantur. Rem ipse latius intelliget, et tu facili coniectura sine Oedipo assequeris. Nostrum Suares toties salvere iubeo, quoties aliquando Lalemantum facti sui poenitebit, poenituit velim dicere. Isis cum tota familia manus tuas exosculatur atque omnia tibi fausta precatur. Vale.